The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:7

Luke 11:7

et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. + 11.7 Noli mihi. Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi. Jam ostium. Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum prædicaverunt, jam cum Domino sunt in æterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur. Non possum surgere. AMBR. Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he from within shall answer and say, Trouble me not: the door is now shut, and my children are with me in bed; I cannot rise and give thee.

In Context

6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. + 11.8 Propter improbitatem tamen ejus, etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.

Read all of Luke 11

Cross References

Song of Solomon 5:3Sponsa Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? + 5.3 Exspoliavi me. Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hæc vita, respondet: Exspoliavi me. Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus æterna prædicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.

Luke 7:6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: + 7.6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.

Galatians 6:17De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. + 6.17 De cætero. Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Græco legitur: De cætero nemo mihi laborem exhibeat vel præstet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim præstat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigmata. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quæ in persecutionibus quas patior mecum decertant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:6Luke 11Luke 11:8 →