The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:16

Luke 12:16

Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: + 12.16 Dixit autem, etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake a parable unto them, saying, The ground of a certain rich man brought forth plentifully:

In Context

15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? + 12.17 Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.

Read all of Luke 12

Cross References

Genesis 26:12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. + 26.12 Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Psalms 73:3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1

Hosea 2:8Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.

Acts 14:17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:15Luke 12Luke 12:17 →