John 13:4
surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. + 13.4 Surgit a cœna. Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. Et ponit vestimenta. Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He riseth from supper, and laid aside his garments; and took a towel, and girded himself.
In Context
3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
Cross References
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
Luke 22:27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: + 22.27 Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.
Philippians 2:6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: + 2.6 Qui cum in forma. Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.