The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:43

Luke 12:43

Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. + 12.43 Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed is that servant, whom his lord when he cometh shall find so doing.

In Context

42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!

44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. + 12.44 Super omnia quæ possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.

Read all of Luke 12

Cross References

Proverbs 27:18Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.

Matthew 24:46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. + 24.46 Beatus ille. Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.

2 Peter 3:14Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: + 3.14 Satagite immaculati et inviolati. Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:42Luke 12Luke 12:44 →