Luke 12:4
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. + 12.4 Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 5:16Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. + 5.16 Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem. Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.
Isaiah 51:7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
Jeremiah 1:17Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. + 1.17 Tu ergo accinge, etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest.
Ezekiel 2:6Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Acts 4:13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..