The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:5

Luke 12:5

Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. + 12.5 Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I will forewarn you whom ye shall fear: Fear him, which after he hath killed hath power to cast into hell; yea, I say unto you, Fear him.

In Context

4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. + 12.4 Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.

6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? + 12.6 Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.

Read all of Luke 12

Cross References

Psalms 9:17Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. + 9.17 Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. 1

Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.

Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:

Mark 13:23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.

Hebrews 10:31Horrendum est incidere in manus Dei viventis. + 10.31 Rememoramini. Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, rememoramini, etc. Pristinos, etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. Magnum certamen, etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:4Luke 12Luke 12:6 →