bible.software › Luke › Luke 12 › Luke 12:41
Luke 12:41
Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? + 12.41 Ait autem ei Petrus. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quærit Petrus si illa sublimia instituta cœlestis vitæ, quæ sunt necessaria se præparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Peter said unto him, Lord, speakest thou this parable unto us, or even to all?
In Context
40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. + 12.40 Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.
42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
Read all of Luke 12
Cross References
Mark 13:37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
1 Peter 4:7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.
This Verse In Other Editions
Study Luke 12:41