Matthew 24:46
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. + 24.46 Beatus ille. Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed is that servant, whom his lord when he cometh shall find so doing.
In Context
Cross References
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
Philippians 1:21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. + 1.21 Mihi autem vivere Christus est, etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia Christus mihi vivere, id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in æternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.
2 Peter 1:13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: + 1.13 Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.
Revelation 16:15Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.