The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:45

Luke 12:45

Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: + 12.45 Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But and if that servant say in his heart, My lord delayeth his coming; and shall begin to beat the menservants and maidens, and to eat and drink, and to be drunken;

In Context

44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. + 12.44 Super omnia quæ possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.

46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. + 12.46 Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.

Read all of Luke 12

Cross References

Job 24:23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. + 24.23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.

Isaiah 65:6Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. + 65.6 Non tacebo. Qui superius dixit: Tacui, semper silui, patiens fui, modo dicit: Non tacebo, id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum.

Ezekiel 12:22[Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?

Ezekiel 34:3Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis.

Matthew 22:6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

Romans 16:18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:44Luke 12Luke 12:46 →