Luke 12:46
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. + 12.46 Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 11:5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? + 11.5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. 1
Matthew 13:41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
Matthew 24:51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. + 24.51 Cum hypocritis, etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.
Luke 12:40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. + 12.40 Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.