Luke 12:6
Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? + 12.6 Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Are not five sparrows sold for two farthings, and not one of them is forgotten before God?
In Context
Cross References
Psalms 113:5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1
Psalms 147:9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]
Luke 12:24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? + 12.24 Considerate. Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione æterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiæ nostræ avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus.