The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 113 › Psalmorum 113:5

Psalmorum 113:5

Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is like unto the LORD our God, who dwelleth on high,

In Context

4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. + 113.4 Arietes. ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles. CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt. 1

6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 1

Read all of Psalmorum 113

Cross References

Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

Psalms 11:4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. + 11.4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. 1

Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1

Psalms 89:8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 1

Psalms 103:19Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. + 103.19 Fecit lunam. CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis. 1

Isaiah 40:18[Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 113:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 113:4Psalmorum 113Psalmorum 113:6 →