bible.software › Luke › Luke 13 › Luke 13:2
Luke 13:2
Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus answering said unto them, Suppose ye that these Galilaeans were sinners above all the Galilaeans, because they suffered such things?
In Context
1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. + 13.1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.
3Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. + 13.3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.
Read all of Luke 13
Cross References
Luke 13:4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? + 13.4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
Acts 28:4Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
This Verse In Other Editions
Study Luke 13:2