Luke 13:18
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? + 13.18 Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said he, Unto what is the kingdom of God like? and whereunto shall I resemble it?
In Context
Cross References
Matthew 13:24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: + 13.24 Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.
Mark 4:26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, + 4.26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
Luke 7:31Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? + 7.31 Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt.
Luke 17:21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. + 17.21 Ecce enim regnum. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Regnum Dei. Vel sic potest accipi responsio Domini: Regnum Dei intra vos est, qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum hæretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.