Luke 13:29
Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. + 13.29 Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
Cross References
Genesis 28:14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isaiah 66:18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. + 66.18 Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..
Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.
Acts 28:28Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
Colossians 1:6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, + 1.6 Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.