The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:9

Luke 13:9

et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. + 13.9 Et si quidem. Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if it bear fruit, well: and if not, then after that thou shalt cut it down.

In Context

8At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, + 13.8 Usquedum fodiam, etc. Donec radicem infructuosæ mentis humilem, et præsentium pressurarum, et æternæ damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judæorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Mittam stercora. Id est, malorum quæ fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quæ immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiæ tangitur cogitationis memoria, et dum inde pœnitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.

10Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. + 13.10 Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.

Read all of Luke 13

Cross References

Ezra 9:14ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?

Daniel 9:5peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.

1 Thessalonians 2:15qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,

Revelation 15:3et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. + 15.3 Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viæ, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justæ, quia unicuique pro merito reddunt; et veræ, quia perducunt quo promittunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:8Luke 13Luke 13:10 →