Luke 13:8
At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, + 13.8 Usquedum fodiam, etc. Donec radicem infructuosæ mentis humilem, et præsentium pressurarum, et æternæ damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judæorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Mittam stercora. Id est, malorum quæ fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quæ immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiæ tangitur cogitationis memoria, et dum inde pœnitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Joshua 7:7et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
Jeremiah 14:7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Joel 2:17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]