The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:10

Luke 13:10

Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. + 13.10 Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he was teaching in one of the synagogues on the sabbath.

In Context

9et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. + 13.9 Et si quidem. Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.

11Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. + 13.11 Ecce mulier, etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur.

Read all of Luke 13

Cross References

Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.

Luke 4:44Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:9Luke 13Luke 13:11 →