The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:53

Luke 1:53

Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. + 1.53 Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath filled the hungry with good things; and the rich he hath sent empty away.

In Context

52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:

Read all of Luke 1

Cross References

Psalms 34:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1

Psalms 146:7Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. + 146.7 Præcinite. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Præcinite. CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, præcinite, etc. 1

Matthew 5:6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. + 5.6 Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.

Luke 6:24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. + 6.24 Verumtamen væ, etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ. Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam.

Luke 16:19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.

Luke 18:24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:52Luke 1Luke 1:54 →