The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 14 › Lucam 14:15

Lucam 14:15

Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. + 14.15 Hæc cum audisset, etc. Illectus dulcedine auditæ resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinæ majestatis visione frui meruerit, hic æterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when one of them that sat at meat with him heard these things, he said unto him, Blessed is he that shall eat bread in the kingdom of God.

In Context

14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. + 14.14 In resurrectione. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.

16At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. + 14.16 Homo quidam, etc. Verbum incarnatum satietatem internæ dulcedinis multis præparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subjiciuntur male vivendo ei continuo contradicunt. Cœnam magnam. Hoc convivium, non prandium sed cœna dicitur, quia post prandium de quo Matthæus agit, cœna restat, post cœnam nullum convivium restat: de prandio multi, et de cœna nullus ejicitur.

Read all of Lucam 14

Cross References

Matthew 25:10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. + 25.10 Dum autem. Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.

Luke 13:29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. + 13.29 Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi.

John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 14:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 14:14Lucam 14Lucam 14:16 →