Lucam 14:27
Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. + 14.27 Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whosoever doth not bear his cross, and come after me, cannot be my disciple.
In Context
Cross References
Matthew 13:21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Mark 8:34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. + 8.34 Si quis vult, etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11.
Mark 15:21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. + 15.21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
John 19:17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: + 19.17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.
2 Timothy 1:12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. + 1.12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.