Luke 14:3
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? + 14.3 Si licet, etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Cross References
Matthew 12:2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. + 12.2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.
Matthew 22:35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: + 22.35 Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.
Luke 6:9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? + 6.9 Interrogo vos. BEDA. Præveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur.
Luke 13:14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. + 13.14 Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.