Luke 5:32
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. + 5.32 Vocare justos. BEDA. Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti; et de lege præsumentes, gratiam Evangelii non quærunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I came not to call the righteous, but sinners to repentance.
In Context
Cross References
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.
Mark 15:7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Luke 19:10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. + 19.10 Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.