Luke 16:31
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. + 16.31 Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
Cross References
Genesis 9:27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] + 9.27 Dilatet Deus Japheth, etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth, etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.
John 11:43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. + 11.43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.
Acts 19:8Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
Acts 28:23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
2 Corinthians 5:11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. + 5.11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.