Luke 17:21
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. + 17.21 Ecce enim regnum. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Regnum Dei. Vel sic potest accipi responsio Domini: Regnum Dei intra vos est, qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum hæretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Neither shall they say, Lo here! or, lo there! for, behold, the kingdom of God is within you.
In Context
Cross References
Matthew 24:23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
Luke 10:9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.
Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: + 14.17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant