bible.software › Matthew › Matthew 24 › Matthew 24:23
Matthew 24:23
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then if any man shall say unto you, Lo, here is Christ, or there; believe it not.
In Context
22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. + 24.22 Et nisi. Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus. Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto. Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic.
24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Read all of Matthew 24
Cross References
Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.
Luke 17:23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: + 17.23 Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.
John 5:43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. + 5.43 Si alius. Antichristus, qui propriam gloriam quærit non Dei, id est in nomine suo veniet, hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 24:23