Luke 17:23
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: + 17.23 Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they shall say to you, See here; or, see there: go not after them, nor follow them.
In Context
Cross References
Mark 13:21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. + 13.21 Et tunc si quis. BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.
Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.