The Bible Software
bible.softwareMarkMark 13 › Mark 13:21

Mark 13:21

Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. + 13.21 Et tunc si quis. BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And then if any man shall say to you, Lo, here is Christ; or, lo, he is there; believe him not:

In Context

20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

Read all of Mark 13

Cross References

Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.

Matthew 24:23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.

Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 13:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 13:20Mark 13Mark 13:22 →