The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:24

Luke 17:24

nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. + 17.24 Nam sicut, etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub cœlo, quia discrimen judicii sub cœlo, hoc est, in æris medio geritur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For as the lightning, that lighteneth out of the one part under heaven, shineth unto the other part under heaven; so shall also the Son of man be in his day.

In Context

23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: + 17.23 Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.

25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. + 17.25 Primum autem, etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissæ claritatis mitigarent.

Read all of Luke 17

Cross References

Zechariah 9:14Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.

Malachi 4:1Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

Matthew 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

2 Thessalonians 2:2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. + 2.2 Non cito moveamini. Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret. Neque per spiritum. Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere. Neque per Epistolam. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quasi instet dies Domini. Non hoc ita dicit quin velit, ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis.

James 5:8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:23Luke 17Luke 17:25 →