The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 17 › Lucam 17:25

Lucam 17:25

Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. + 17.25 Primum autem, etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissæ claritatis mitigarent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But first must he suffer many things, and be rejected of this generation.

In Context

24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. + 17.24 Nam sicut, etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub cœlo, quia discrimen judicii sub cœlo, hoc est, in æris medio geritur.

26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: + 17.26 Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.

Read all of Lucam 17

Cross References

1 Samuel 8:7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Matthew 17:22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

Matthew 21:42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] + 21.42 Ædificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.

Mark 9:31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. + 9.31 Ignorabant. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.

Mark 12:10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: + 12.10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 17:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 17:24Lucam 17Lucam 17:26 →