The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:10

Mark 12:10

Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: + 12.10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And have ye not read this scripture; The stone which the builders rejected is become the head of the corner:

In Context

9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

11a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?

Read all of Mark 12

Cross References

Psalms 118:22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 1

Matthew 12:3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: + 12.3 At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?

Matthew 21:16et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? + 21.16 Dixit eis. Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. Infantium et lac. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.

Matthew 22:31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: + 22.31 Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.

Mark 12:26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? + 12.26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

Luke 6:3Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? + 6.3 Nec hoc legistis, etc. BEDA. Quomodo Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex, etc., usque ad omnes filii Ecclesiæ sunt sacerdotes, uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:9Mark 12Mark 12:11 →