Mattheum 17:22
et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 16:28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. + 16.28 Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.
Matthew 20:17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Matthew 26:16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Mark 8:31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.
Mark 10:33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
Luke 9:44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. + 9.44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.