The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:5

Luke 17:5

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. + 17.5 Adauge. Cum supra dixisset Luc. 16.: Qui fidelis est in minimo, etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the apostles said unto the Lord, Increase our faith.

In Context

4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. + 17.4 Septies. Solet universitas septenario designari. Præcipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper pœnitenti dimittatur.

6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. + 17.6 Arbori moro. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quæ per fidem apostolorum de gente Judæorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum prædicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicæ naturæ et potestate rutilantis prævaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.

Read all of Luke 17

Cross References

Mark 6:30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. + 6.30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.

Luke 7:13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. + 7.13 Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.

Philippians 4:13Omnia possum in eo qui me confortat.

Hebrews 12:2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. + 12.2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:4Luke 17Luke 17:6 →