Luke 17:6
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. + 17.6 Arbori moro. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quæ per fidem apostolorum de gente Judæorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum prædicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicæ naturæ et potestate rutilantis prævaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.
Matthew 17:20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. + 17.20 Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5..
Mark 9:23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
Luke 13:19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. + 13.19 Simile est, etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo cœlorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suæ virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem prædicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, prædicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.
1 Corinthians 13:2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. + 13.2 Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.