The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:30

Mark 6:30

Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. + 6.30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the apostles gathered themselves together unto Jesus, and told him all things, both what they had done, and what they had taught.

In Context

29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. + 6.29 Et tulerunt. ID. Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palæstinæ, quæ dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.

31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. + 6.31 Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.

Read all of Mark 6

Cross References

Matthew 10:2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, + 10.2 Petrus et Andreas. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.

Luke 6:13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): + 6.13 Discipulos. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos Joan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinæ gratiæ, ut in apostolatum vocarentur; unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos Ibid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiæ nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.

Luke 10:17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. + 10.17 Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.

Luke 22:14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

Acts 1:1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere + 1.1 Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.

Acts 20:18Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:29Mark 6Mark 6:31 →