Luke 17:4
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. + 17.4 Septies. Solet universitas septenario designari. Præcipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper pœnitenti dimittatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.
Matthew 18:16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Matthew 18:35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.
Colossians 3:12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: