Luke 13:15
Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? + 13.15 Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 11:9[Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia. + 11.9 Simulator. Hæreticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur hæretica.
Matthew 7:5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. + 7.5 Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.
Matthew 15:14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..
Matthew 23:28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Luke 12:1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. + 12.1 Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.
John 7:21Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: + 7.21 Unum opus feci. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quæ salutis sunt.