Luke 18:10
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. + 18.10 Duo homines. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quæ maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia præsumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Two men went up into the temple to pray; the one a Pharisee, and the other a publican.
In Context
Cross References
1 Kings 8:30ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo: et cum exaudieris, propitius eris.
2 Kings 20:8Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?
Luke 1:9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: + 1.9 Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus.
Luke 19:46dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Acts 23:6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
Philippians 3:5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, + 3.5 De tribu Benjamin. Tribus Benjamin adhæsit Judæ, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quæ erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quæ erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo.