bible.software › Luke › Luke 19 › Luke 19:46
Luke 19:46
dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying unto them, It is written, My house is the house of prayer: but ye have made it a den of thieves.
In Context
45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, + 19.45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.
47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: + 19.47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.
Read all of Luke 19
Cross References
Psalms 93:5Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. 1
Jeremiah 7:11Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. + 7.11 Spelunca latronum, etc. ID. De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum.
Hosea 12:7Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
This Verse In Other Editions
Study Luke 19:46