Luke 18:15
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. + 18.15 Afferebant autem. Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex ætas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. Increpabant. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judæorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananæa muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 1:24Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:
Matthew 19:13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Luke 9:49Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.