Luke 18:16
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. + 18.16 Sinite pueros. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus Psal. 113.. Talium est enim. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, + 21.4 Circumcidit etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas præcepta sit, specialiter figuram Christi prætendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava sæculi ætas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.
Deuteronomy 29:11liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas:
2 Chronicles 20:13Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
1 Corinthians 7:14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. + 7.14 Sanctificatus est. Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.
1 Peter 2:2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: + 2.2 Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.