John 10:6
Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. + 10.6 Illi autem non cognoverunt. Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
Cross References
Psalms 82:5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1
Proverbs 28:5Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. + 28.5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.
Isaiah 56:11Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Matthew 13:13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. + 13.13 Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.
John 6:52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. + 6.52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.
John 7:36quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? + 7.36 Quis est hic? Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.