bible.software › Luke › Luke 19 › Luke 19:3
Luke 19:3
et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. + 19.3 Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he sought to see Jesus who he was; and could not for the press, because he was little of stature.
In Context
2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. + 19.4 Sycomorum. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.
Read all of Luke 19
Cross References
Luke 12:25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
John 12:21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. + 12.21 Hi ergo accesserunt. Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.
This Verse In Other Editions
Study Luke 19:3