The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:19

Luke 5:19

Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. + 5.19 Et per tegulas. ID. Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiæ virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they could not find by what way they might bring him in because of the multitude, they went upon the housetop, and let him down through the tiling with his couch into the midst before Jesus.

In Context

18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. + 5.18 Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant, etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.

20Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. + 5.20 Quorum fidem. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.

Read all of Luke 5

Cross References

2 Samuel 11:2Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. + 11.2 Dum hæc. RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. Bethsabee. ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquæ vivæ, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de cœlo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquæ salientis in vitam æternam, quam qui biberit non sitiet in æternum Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpæ delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinæ magisterium oculus videre recusaret: sicut enim sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quælibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiæ gladio confunditur. Non enim David Uriæ conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cæcatur. Sæpe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cæcitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quæ formæ species ad mentem ingreditur, disciplinæ magisterio lumina restringunt, ne pravæ cogitationi visio lenocinata famuletur: quæ si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Sæpe res quælibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiæ virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriæ concupivit uxorem, quem tamen a prælio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litteræ carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiæ perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei: Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam prædicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judæis præcipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam præceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia præcepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judæi ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia prædicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit Joan. 5.. Legem enim Judæus tenet, quæ ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judæus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitæ culpam prophetiæ signat innocentiam; et istæ per vitæ innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.

Matthew 10:27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. + 10.27 Quod dico. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio prædicate.

Mark 2:4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. + 2.4 Nudaverunt tectum ubi erat. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturæ, in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litteræ sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:18Luke 5Luke 5:20 →