The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:47

Luke 19:47

Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: + 19.47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he taught daily in the temple. But the chief priests and the scribes and the chief of the people sought to destroy him,

In Context

46dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

Read all of Luke 19

Cross References

Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

Matthew 26:55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. + 26.55 Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.

Mark 11:27Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:

Mark 14:1Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

John 7:19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

John 8:37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. + 8.37 Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:46Luke 19Luke 19:48 →