The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:37

Luke 2:37

Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she was a widow of about fourscore and four years, which departed not from the temple, but served God with fastings and prayers night and day.

In Context

36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. + 2.36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.

38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. + 2.38 Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.

Read all of Luke 2

Cross References

Exodus 38:8Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. + 38.8 Fecit et labrum æneum, etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.

Psalms 22:2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; + 22.2 In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis. 1

Psalms 27:4Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. + 27.4 Da illis. Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari. 1

Psalms 84:10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. + 84.10 Prope timentes eum. ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali. 1

Psalms 135:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.1 Alleluia. AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. Confitemini Domino. ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit. Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino. AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est. 1

Acts 13:3Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:36Luke 2Luke 2:38 →