The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:7

Luke 2:7

Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. + 2.7 Pannis eum involvit. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostræ ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she brought forth her firstborn son, and wrapped him in swaddling clothes, and laid him in a manger; because there was no room for them in the inn.

In Context

6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. + 2.6 Factum est autem. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Cæsaris propter nostram liberationem subderetur.

8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. + 2.8 Et pastores. BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat.

Read all of Luke 2

Cross References

Genesis 42:27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, + 42.27 Apertoque, etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judæi conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiæ non deseritur nitor eloquentiæ.

Exodus 4:24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. + 4.24 Occurrit ei Dominus, etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis. Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.

Isaiah 7:14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. + 7.14 Ecce virgo concipiet. ID. Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.

Matthew 1:25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. + 1.25 Donec peperit. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec, pro et, vel pro æterno, ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. Primogenitum, etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.

Matthew 13:55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? + 13.55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.

Luke 10:34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. + 10.34 Duxit in stabulum. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitæ signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:6Luke 2Luke 2:8 →