Luke 20:2
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? + 20.2 In qua potestate. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est, etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
Luke 19:35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. + 19.35 Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.
John 2:18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? + 2.18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.
Acts 4:7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
Acts 7:35Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. + 7.35 Quem negaverunt. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Principem. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur.