The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 2 › John 2:18

John 2:18

Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? + 2.18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then answered the Jews and said unto him, What sign shewest thou unto us, seeing that thou doest these things?

In Context

17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. + 2.17 Zelus domus tuæ. AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.

19Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Read all of John 2

Cross References

Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.

Mark 8:11Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. + 8.11 Quærentes, etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto Joan. 6., etc.

Luke 11:29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 11.29 Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.

John 1:25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? + 1.25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.

Acts 4:7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 2:17John 2John 2:19 →