Luke 20:25
Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. + 20.25 Reddite ergo. Sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Cross References
Mark 12:17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. + 12.17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.
Acts 5:29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
1 Corinthians 10:31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.
1 Peter 4:11Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 4.11 Si quis loquitur. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne præter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel præter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. Si quis ministrat. BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiæ ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.